Jacques de Molay
Freak total
- Registro
- 2 Nov 2003
- Mensajes
- 18.013
- Reacciones
- 8
rusas-macizas rebuznó:Jacques de Molay rebuznó:Ramon Llull rebuznó:Gayo rebuznó:Institutiones[/i],][I. DE IVRE CIVILE ET NATVURALI] Omnes populi qui legibus et moribus regentur, partim suo propio, partim communi omnium iure utuntur; nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est uocarturque ius ciuile, quasi ius proprium ciuitatis; quod uero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos paraeque custoditur uocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum utitur. Quae singula qualia sint, suis locis proponemus.
Constant autem iura populi Romani ex legibus, plebiscitis, senatusconsultis, constitutionibus principum, edictis eorum qui ius edicendi habent, responsis prudentium. Lex est quod populus iubet atque constituit. Plebiscitum est quod plebs iubet atque constituit. Plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione uniuersi ciues significantur connumeratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri ciues significantur; unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent; ser postea lex Hortensia lata est, qua cautum est ut plebiscita uniuersum populum tenerent, itaque eo modo legibus exaequata sunt. Senatusconsultum est quod senatus iubet atque constituit; idque legis uicem optinet, quamuis fuerit quaesitum. Constitutio principis est quod imperator decreto uel edicto uel epistula constituit, nec umquam dubitatum est, quin id legis uicem optineat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat. Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani; sed amplissimum ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in prouinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in edictis aedilium curulium, quorum iurisdictionem in prouinciis populi Romani quaestores habent; nam in prouincias Caesaris omnino quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his prouinciis non proponitur. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum est iura condere. Quorum omnium si in unum sententiae concurrunt, id, quod ita sentiunt legis uicem optinet; si uero dissentiunt, iudici licet quam uelit sententiam sequi; idque rescripto diui Hadriani significatur.
Gayo es AMO.
Y a mí, como a Catulo, el ocio me es funesto...
Hombre, Amo no sé (a qué vienen estos clichés?), pero César sí que fue, sí...joder, ni que hubiera sido un mindungui.
Este no fue César, te confundes de Gayo, amigo. De este Gayo muy poco se sabe, salvo que probablemente dio clases de Derecho. Su manual, las "instituciones" son un maravilloso compendio de Derecho Romano.
En su época fue probablemente un desconocido, ya que ninguno de sus colegas lo cita, pero gracias a las instituciones pervivirá para siempre, por encima incluso de otros grandes como Paulo o Ulpiano.